Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Is enim, in quinta historiarum suarum bellum Iudaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus Iudaeos refert Aegypto expeditos sive, ut putavit, extorres vastis Arabiae in locis aquarum egentissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem
consecrasse. Atque ita inde praesumptum opinor nos quoque ut Iudaicae religionis propinquos eidem simulacro initiari.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.