Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] nosti, ut apparet, ex adversa acie sauciatos, dux veterane, colligere et [p. 250] peritissimus tubicen ad Christum a peccatis receptui canere; et euangelici pastoris exemplo non amplius laetaris, si permaneant sani, quam si non remaneant desperati. te ergo, norma morum, te, columna virtutum, te, si blandiri reis licet, vera, quia sancta, dulcedo, despicatissimi vermis ulcera digitis exhortationis contrectare non piguit; tibi avaritiae non fuit pascere monitis animam fragilitate ieiunam et de apotheca dilectionis altissimae sectandae nobis humilitatis propinare mensuram.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.