Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] deus bone, quid illic inesse fellis 1 leporis piperataeque facundiae minime tacitus inspexi! nisi quod ferventis fulmen ingenii et eloquii salsa libertas plus personis forte quam causis impediebantur; ut mihi non figuratius Constantini domum vitamque videatur vel pupugisse versu gemello consul Ablabius 2 vel momordisse disticho tali clam Palatinis foribus appenso: Saturni aurea saecla quis requirat? sunt haec gemmea, sed Neroniana. quia scilicet praedictus Augustus isdem fere temporibus extinxerat coniugem Faustam calore balnei, filium Crispum frigore veneni.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.