Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ravenna veniens quaestor Licinianus, cum primum tetigit Alpe transmissa Galliae solum, litteras adventus sui praevias misit, quibus indicat esse se gerulum codicillorum, quorum in adventu [p. 222] fratri etiam tuo Ecdicio, cuius aeque titulis ac meis gaudes, honor patricius accedit, celerrime, si cogites eius aetatem, si merita, tardissime, namque ille iam pridem suffragium dignitatis ineundae non solvit in lance sed in acie, aerariumque publicum ipse privatus non pecuniis sed manubiis locupletavit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.