[5] quarum puto destinas vel ventribus pandis singulos versus vel curvis meliore consilio, si id magis deceat, capitibus inscribere; istoque cultu expolitam reginae Ragnahildae disponis offerre, votis nimirum tuis pariter atque actibus patrocinium invictum praeparaturus. famulor iniunctis quomodocumque, non ut volebam; sed tuae culpae primus ignosce, qui spatii plus praestitisti argentario quam poetae, cum procul dubio non te lateret intra officinam litteratorum [p. 94] carminis si quid incus metrica produxerit non minus forti et asprata lima poliri.1 sed ista vel similia quorsum? ecce iam canta. 2
si tantum amore nostro teneris, ut scribere has nugas non erubescas, occule auctorem, de tua rectius parte securus, namque in foro tali sive Athenaeo plus charta vestra quam nostra scriptura laudabitur, vale. [p. 96]
Pistrigero quae concha vehit Tritone Cytheren
hac sibi conlata cedere non dubitet.
poscimus, inclina paulisper culmen erile
et munus parvum magna patrona cape
5Euodiumque libens non aspernare clientem,
quem faciens grandem tu quoque maior eris,
sic tibi, cui rex est genitor, socer atque maritus,
gnatus rex quoque sit cum patre postque patrem.
felices lymphae, clausae quae luce metalli
10ora tamen dominae lucidiora fovent!
nam cum dignatur regina hinc tinguere vultus,
candor in argentum mittitur e facie.