Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] nulla igitur cuiusquam praepedimenti occasio praetendi vel falso potest, cur egomet specialis atque intumus [tuus] 1 nihil ab speciali meo fructi feram, a quo ignoti quoque multum capiant plurimi, sed, uti ego autumo, iuxta [p. 68] formam euangelici largitoris quod non das amico esurienti dabis improbo pulsatori. porro si etiamnum solito 1 obdurueris, faxim egomet quod tete paenitebit, quoniam, si peccabis 2 ultra reticendo, ego protinus ulciscar scribendo, porro enim ambiguo caret tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo. vale.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.