Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] at si videtur humilitas nostrae professionis habenda contemptui, quia Christo res humanas vitasque medicaturo putrium conscientiarum ultro 3 squalens ulcus aperimus, quod in nostri ordinis viris, etsi adhuc aliquid de neglegentia fetet, iam tamen nihil de superbia tumet, noveris volo non, ut est apud praesulem fori, sic esse apud iudicem mundi, namque ut is, qui propria vobis non tacuerit flagitia, damnatur, ita nobiscum qui eadem deo fuerit confessus absolvitur. unde liquido patet incongrue a partibus [p. 120] vestris nimis reum pronuntiari cuius causa plus spectat tribunal alienum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.