This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] sed quid ego istaec iusto plusculum garrio, qui laborum tuorum non ex asse historiam texere sed pro parte memoriam facere praesumpsi, [p. 20] quo magis crederes votis tuorum, quorum exspectationi aegrescenti nulla salubrius ociusque quam tui adventus remedia medicabuntur? igitur, si quid nostratium precatibus adquiescis, actutum in patriam receptui canere festina et adsiduitatem tuam periculosae regum familiaritati celer exime, quorum consuetudinem expertissimus 1 quisque flammarum naturae bene comparat, quae sicut paululum a se remota inluminant, ita satis sibi admota comburunt. vale.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.