This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] omitto illa communia quidem, sed quae non mediocria caritatis incitamenta sunt, istius tibi reptatas caespitis glaebas, praetereo quod haec primum gramina incessu, flumina natatu, venatu nemora fregisti. omitto quod hic primum tibi pila pyrgus, accipiter canis, equus arcus ludo fuere, mitto istic ob gratiam pueritiae tuae undique gentium confluxisse studia litterarum tuaeque personae quondam debitum quod sermonis Celtici squamam depositura nobilitas nunc oratorio stilo, nunc etiam Camenalibus modis imbue-batur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.