[5] quod peto ut tabulae, quantumcumque est, celeriter indatur; sed vide ut vitium non faciat in marmore lapidicida; quod factum sive ab industria seu per incuriam mihi magis quam quadratario lividus lector adscribet. ego vero, si pio studio rogata curaveris, sic agam gratias quasi nil tibi quoque laudis aut gloriae accedat, quem patruo tuo remoto solida praesentis officii sollicitudo mansisset pro gradu seminis.
Serum post patruos patremque carmen
haud indignus avo nepos dicavi,
ne fors tempore postumo, viator,
ignorans reverentiam sepulti
5tellurem tereres inaggeratam.
praefectus iacet hic Apollinaris,
post praetoria recta Galliarum
maerentis patriae sinu receptus,
consultissimus utilissimusque [p. 46]
10ruris militiae forique cultor,
exemploque aliis periculoso
liber sub dominantibus tyrannis.
haec sed maxima dignitas probatur,
quod frontem cruce, membra fonte purgans
15primus de numero patrum suorum
sacris sacrilegis renuntiavit.
hoc primum est decus, haec superba virtus,
spe praecedere quos honore iungas,
quique hic sunt titulis pares parentes,
20hos illic meritis supervenire.