Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Duo nunc pariter mala sustinent Arverni tui. ‘quaenam?’ inquis, praesentiam Seronati et absentiam tuam. Seronati, inquam: de cuius ut primum etiam nomine loquar, sic mihi videtur quasi praescia futurorum lusisse fortuna, sicuti ex adverso maiores nostri proelia, quibus nihil est foedius, bella dixerunt; quique etiam pari contrarietate fata, quia non parcerent, Parcas vocitavere. [p. 414] rediit ipse Catilina saeculi nostri nuper Aturribus, ut sanguinem fortunasque miserorum, quas ibi ex parte propinaverat, hic ex asse misceret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.