This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] si venatione nuntiata procedit, arcum lateri innectere citra gravitatem regiam iudicat; quem tamen, si comminus avem feramque aut venanti aut vianti fors obtulerit, manui post tergum reflexae puer inserit nervo lorove fluitantibus; quem sicut puerile computat gestare thecatum, ita muliebre accipere iam tensum. igitur acceptum modo sinuatis 1 e regione capitibus intendit, modo ad talum pendulum nodi parte conversa languentem chordae laqueum vagantis digito superlabente prosequitur; et mox spicula capit implet expellit; quidve cupias percuti prior admonet ut eligas 2; eligis quid feriat: [p. 340] quod elegeris ferit; et, si ab alterutro errandum est, rarius fallitur Agentis ictus quam destinantis obtutus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.