This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
Quid querimur ? Ad hoc parti 1 sumus. Utatur ut
vult suis natura corporibus ; nos laeti ad omnia et
fortes cogitemus nihil perire de nostro.
Quid est boni viri ? Praebere se fato. Grande
solacium est cum universo rapi; quicquid est quod
nos sic vivere, sic mori iussit, eadem necessitate et
deos alligat. Irrevocabilis humana pariter ac divina
cursus vehit. Ille ipse omnium conditor et rector
scripsit quidem fata, sed sequitur ; semper paret,
semel iussit.
1 parti Hermes : parati A.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.