previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. Studia quoque graviora iracundis omittenda sunt aut certe citra lassitudinem exercenda, et animus non inter plura 1 versandus, sed artibus amoenis tradendus. Lectio illum carminum obleniat et historia fabulis detineat ; mollius delicatiusque tractetur. [2] Pythagoras perturbationes animi lyra componebat; quis autem ignorat lituos et tubas concitamenta esse, sicut quosdam cantus blandi- menta, quibus mens resolvatur ? Confusis oculis prosunt virentia et quibusdam coloribus infirma acies adquiescit, quorundam splendore praestringitur; sic mentes aegras studia laeta permulcent. [3] Forum, advocationes, iudicia fugere debemus et omnia quae exulcerant vitium, aeque cavere lassitudinem corpo- [p. 278] ris ; consumit enim quidquid in nobis mite placidum- que est et aeria concitat. [4] Ideo quibus stomachus suspectus est, processuri ad res agendas maioris negotii bilem cibo temperant, quam maxime movet fatigatio, sive quia calorem in media compellit et nocet sanguini cursumque eius venis laborantibus sistit, sive quia corpus attenuatum et infirmum incumbit animo ; certe ob eandem causam iucundiores sunt valetudine aut aetate fessi. Fames quoque et sitis ex isdem causis vitanda est ; exasperat et incendit animos. [5] Vetus dictum est a lasso rixam quaeri; aeque autem et ab esuriente et a sitiente et ab omni homine quem aliqua res urit. Nam ut ulcera ad levem tactum, deinde etiam ad suspicionem tactus condolescunt, ita animus adfectus minimis offenditur, adeo ut quosdam salutatio et epistula et oratio et interrogatio in litem evocent. Numquam sine querella aegra tanguntur.

1 inter plura A : inter dura Gertz.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: