Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Quae res
quantum possit intelleges, si videris feras quoque
convictu nostro mansuescere nullique etiam immani
bestiae vim suam permanere, si hominis contubernium
diu passa est; retunditur omnis asperitas paulatim-
[p. 274]
que inter placida dediscitur. Accedit huc, quod
non tantum exemplo melior fit qui cum quietis
hominibus vivit, sed quod causas irascendi non
invenit nec vitium suum exercet. Fugere itaque
debebit omnis quos irritaturos iracundiam sciet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.