Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Cedo nunc, persequere cetera, cibos, potiones
horumque causa paratas in ambitionem munditias,
verba contumeliosa, motus corporum parum honori-
ficos, contumacia iumenta et pigra mancipia, et
[p. 336]
suspiciones et interpretationes malignas vocis alienae,
quibus efficitur, ut inter iniurias naturae numeretur
sermo homini datus. Crede mihi, levia sunt propter
quae non leviter excandescimus, qualia quae pueros
in rixam et iurgium concitant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.