This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. Deinde nihil habet in se utile nec acuit animum
ad res bellicas. Numquam enim virtus vitio adiuvanda est se contenta. Quotiens impetu opus est,
non irascitur sed exsurgit et in quantum putavit opus
esse concitatur remittiturque, non aliter quam quae
tormentis exprimuntur tela in potestate mittentis sunt
in quantum torqueantur.
[2]
" Ira," inquit Aristoteles,
" necessaria est, nec quicquam sine illa expugnari
potest, nisi illa implet animum et spiritum accendit;
utendum autem illa est non ut duce sed ut milite."
Quod est falsum. Nam si exaudit rationem sequiturque qua ducitur, iam non est ira, cuius proprium est
contumacia ; si vero repugnat et non ubi iussa est
quiescit, sed libidine ferociaque provehitur,tam inutilis
animi minister est quam miles, qui signum receptui
neglegit.
[3]
Itaque si modum adhiberi sibi patitur, alio
nomine appellanda est, desit ira esse, quam effrenatam
[p. 130]
indomitamque intellego ; si non patitur, perniciosa
est nec inter auxilia numeranda ; ita aut ira non est
aut inutilis est.
[4]
Nam si quis poenam exigit non
ipsius poenae avidus sed quia oportet, non est
adnumerandus iratis. Hic erit utilis miles qui scit
parere consilio ; adfectus quidem tam mali ministri
quam duces sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.