Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
" Ut scias," inquit, " non esse iram
poenae cupiditatem, infirmissimi saepe potentissimis
irascuntur nec poenam concupiscunt quam non
sperant." Primum diximus cupiditatem esse poenae
exigendae, non facultatem; concupiscunt autem
homines et quae non possunt. Deinde nemo tam
humilis est, qui poenam vel summi hominis sperare
non possit; ad nocendum potentes sumus. Aristo-
[p. 114]
telis finitio non multum a nostra abest ;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.