previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. " Irascimur," inquit, " saepe non illis qui laeserunt, sed iis qui laesuri sunt ; ut scias iram non ex iniuria nasci." Verum est irasci nos laesuris, sed ipsa cogitatione nos laedunt, et iniuriam qui facturus est iam facit. [2] " Ut scias," inquit, " non esse iram poenae cupiditatem, infirmissimi saepe potentissimis irascuntur nec poenam concupiscunt quam non sperant." Primum diximus cupiditatem esse poenae exigendae, non facultatem; concupiscunt autem homines et quae non possunt. Deinde nemo tam humilis est, qui poenam vel summi hominis sperare non possit; ad nocendum potentes sumus. Aristo- [p. 114] telis finitio non multum a nostra abest ; [3] ait enim iram esse cupiditatem doloris reponendi. Quid inter nostram et hanc finitionem intersit, exsequi longum est. Contra utramque dicitur feras irasci nec iniuria irritatas nec poenae dolorisve alieni causa; nam etiam si haec efficiunt, non haec petunt. [4] Sed dicendum est feras ira carere et omnia animalia1 praeter hominem ; nam cum sit inimica rationi, nusquam tamen nascitur, nisi ubi rationi locus est. Impetus habent ferae, rabiem, feritatem, incursum ; iram quidem non magis quam luxuriam, et in quasdam voluptates intemperantiores homine sunt. [5] Non est quod credas illi qui dicit : Non aper irasci meminit, non fidere cursu cerva nec armentis incurrere fortibus ursi. Irasci dicit incitari, impingi; irasci quidem non magis sciunt quam ignoscere. [6] Muta animalia humanis affectibus carent, habent autem similes illis quosdam impulsus. Alioquin si amor in illis esset et odium, esset amicitia et simultas, dissensio et concordia ; quorum aliqua in illis quoque exstant vestigia, ceterum humanorum pectorum propria bona malaque sunt. [7] Nulli nisi homini concessa prudentia est, providentia, diligentia, cogitatio, nec tantum virtutibus humanis animalia sed etiam vitiis prohibita sunt. Tota illorum ut extra ita intra forma humanae dissimilis est ; [p. 116] regium est illud et principale aliter ductum. Ut vox est quidem, sed non explanabilis et perturbata et verborum inefficax, ut lingua, sed devincta nec in motus varios soluta, ita ipsum principale parum subtile, parum exactum. Capit ergo visus speciesque rerum quibus ad impetus evocetur, sed turbidas et confusas. [8] Ex eo procursus illorum tumultusque vehementes sunt, metus autem sollicitudinesque et tristitia et ira non sunt, sed his quaedam similia. Ideo cito cadunt et mutantur in contrarium et, cum acerrime saevierunt expaveruntque, pascuntur et ex fremitu discursuque vesano statim quies soporque sequitur.

1 animalia added by Vahlen.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: