This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15. Corrigendus est itaque, qui peccat, et admonitione et vi, et molliter et aspere, meliorque tam
sibi quam aliis faciendus non sine castigatione, sed
sine ira; quis enim cui medetur irascitur ? At
corrigi nequeunt nihilque in illis lene aut spei bonae
capax est. Tollantur e coetu mortalium facturi
peiora quae contingunt, et quo uno modo possunt
desinant mali esse, sed hoc sine odio.
[2]
Quid enim
[p. 144]
est, cur oderim eum, cui tum maxime prosum, cum
illum sibi eripio ? Num quis membra sua tunc odit,
cum abscidit ? Non est illa ira, sed misera curatio.
Rabidos effligimus canes et trucem atque immansuetum bovem occidimus et morbidis pecoribus, ne gregem polluant, ferrum demittimus ; portentosos fetus
exstinguimus, liberos quoque, si debiles monstrosique
editi sunt, mergimus ; nec ira, sed ratio est a sanis
inutilia secernere.
[3]
Nil minus quam irasci punientem
decet, cum eo magis ad emendationem poena proficiat, si iudicio lata est. Inde est, quod Socrates
servo ait : " Caederem te, nisi irascerer." Admonitionem servi in tempus sanius distulit, illo tempore se admonuit. Cuius erit tandem temperatus
affectus, cum Socrates non sit ausus se irae committere ?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.