This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17. Scio rem non esse in nostra potestate nec
ullum adfectum servire, minime vero eum, qui ex
dolore nascitur ; ferox enim et adversus omne remedium contumax est. Volumus interim illum
obruere et devorare gemitus ; per ipsum tamen
compositum fletumque vultum lacrimae profunduntur.
Ludis interim aut gladiatoribus animum occupamus ;
at illum inter ipsa, quibus avocatur, spectacula levis
aliqua desiderii nota subruit. Ideo melius est vincere illum quam fallere ;
[2]
nam qui delusus et voluptatibus aut occupationibus abductus est, resurgit et
ipsa quiete impetum ad saeviendum conligit. At
quisquis rationi cessit, in perpetuum componitur.
Non sum itaque tibi illa monstraturus, quibus usos
[p. 476]
esse multos scio, ut peregrinatione te vel longa
detineas vel amoena delectes, ut rationum accipiendarum diligentia, patrimonii administratione multum
occupes temporis, ut semper novo te aliquo negotio implices. Omnia ista ad exiguum momentum
prosunt nec remedia doloris sed impedimenta sunt;
ego autem malo illum desinere quam decipi.
[3]
Itaque
illo te duco, quo omnibus, qui fortunam fugiunt,
confugiendum est, ad liberalia studia. Illa sanabunt vulnus tuum, illa omnem tristitiam tibi evellent.
His etiam si numquam adsuesses, nune utendum
erat; sed quantum tibi patris mei antiquus rigor
permisit, omnes bonas artes non quidem comprendisti, 1 attigisti tamen. Utinam quidem virorum
optimus, pater meus, minus maiorum consuetudini
deditus voluisset te praeceptis sapientiae erudiri
potius quam imbui! Non parandum tibi nune
esset auxilium contra fortunam sed proferendum ;
propter istas, quae litteris non ad sapientiam utuntur sed ad luxuriam instruuntur, minus te indulgere
studiis passus est. Beneficio tamen rapacis ingenii
plus quam pro tempore hausisti; iacta sunt disciplinarum omnium fundamenta. Nunc ad illas re-
vertere ; tutam te praestabunt.
[5]
Illae consolabuntur, illae delectabunt, illae si bona fide in animum tuum intraverint, numquam amplius intrabit
dolor, numquam sollicitudo, numquam adflictationis
[p. 478]
irritae supervacua vexatio. Nulli horum patebit
pectus tuum ; nam ceteris vitiis iam pridem elusum
est. Haec quidem certissima praesidia sunt et
quae sola te fortunae eripere possint.
1 4
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.