Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘
[3]
Testis Mater Idaea, quae adventu suo et probavit matronae castitatem et urbem metu hostili liberavit; testes equestrium fratrum in lacu, sicut se ostenderant, statuae consecratae, qui anheli spumantibus equis atque fumantibus de Perse victoriam eadem die qua fecerant nuntiaverunt; testis ludorum offensi Iovis de somnio plebei hominis iteratio: et Deciorum devotio rata testis est; testis et Curtius, qui equitis sui vel mole vel honore hiatum
profundae voraginis coaequavit. ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.