Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘Illum iam velim convenire, qui initiari nos dicit aut credit de caede infantis et sanguine. Putas posse fieri, ut tam molle, tam parvulum corpus fata vulnerum capiat? ut quisquam illum rudem sanguinem novelli et vixdum hominis caedat, fundat, exhauriat? Nemo hoc potest credere nisi qui possit
audere, vos enim video procreatos filios nunc feris et avibus exponere, nunc adstrangulatos misero mortis genere elidere: sunt quae in ipsis visceribus medicaminibus epotis originem futuri hominis extinguant et parricidium faciant, antequam pariant. ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.