Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘
[5]
cum, si ratio, non instigatio daemonis iudicaret, essent urguendi magis, non ut diffiterentur se Christianos, sed ut de incestis stupris, de inpiatis sacris, de infantibus
immolatis faterentur. His enim et huiusmodi fabulis idem daemones ad execrationis horrorem imperitorum aures adversus nos referserunt. Nec tamen mirum, cum omnium fama, quae semper insparsis mendaciis alitur, ostensa veritate consumitur, sit et negotium daemonum; ab ipsis enim rumor falsus et seritur et fovetur. ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.