Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘
[2]
Et nos enim idem fuimus et eadem vobiscum quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi Christiani monstra colerent, infantes vorarent, convivia incesta miscerent, nec intellegebamus ab his fabulas istas semper ventilari et numquam vel investigari vel probari, nec tanto tempore aliquem existere, qui proderet, non tantum facti veniam, verum etiam indicii gratiam consecuturum: malum autem adeo non esse, ut Christianus reus nec erubesceret nec timeret, et unum solummodo, quod
non ante fuerit, paeniteret. ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.