Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘
[10]
Magi quoque non tantum sciunt daemonas
[p. 396]
sed etiam quicquid miraculi ludunt, per daemonas faciunt: illis adspirantibus et infundentibus praestigias edunt, vel quae non sunt videri, vel quae sunt
non videri. Eorum magorum et eloquio et negotio primus Hostanes et verum deum merita maiestate prosequitur et angelos, id est ministros et nuntios, dei sedem tueri eiusque venerationi novit adsistere, ut et nutu ipso et vultu domini territi contremescant. ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.