Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘
[6]
Hoc insultare et inludere est victis religionibus servire, captivas eas post victorias adorare. Nam adorare quae manu ceperis, sacrilegium est conse-
[p. 390]
crare, non numina. Totiens ergo Romanis inpiatum est quotiens triumphatum, tot de diis spolia quot de
gentibus et tropaea. Igitur Romani non ideo tanti, quod religiosi, sed quod inpune sacrilegi: neque enim potuerunt in ipsis bellis deos adiutores habere, adversus quos arma rapuerunt. At, quos prostraverant, detriumphatos colere coeperunt: quid autem isti dii pro Romanis possunt, qui nihil pro suis adversus eorum arma valuerunt? ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.