Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘
[6]
Quanto verius de diis vestris animalia muta naturaliter iudicant! Mures, hirundines, milvi non sentire eos sciunt: rodunt, inculcant, insident, ac nisi abigatis, in ipso dei vestri ore nidificant; araneae vero faciem eius intexunt et de ipso capite sua fila
suspendunt. vos tergetis, mundatis, eraditis et illos, quos facitis, protegitis et timetis, dum unusquisque vestrum non cogitat prius se debere deum nosse quam colere, dum inconsulte gestiunt parentibus oboedire, dum fieri malunt alieni erroris accessio quam sibi credere, dum nihil ex his quae timent norunt. ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.