Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘
[9]
Heraclides Ponticus quoque mundo divinam mentem
quamvis varie adscribit. Zenon et Chrysippus et Cleanthes sunt et ipsi multiformes, sed ad unitatem providentiae omnes revolvuntur, Cleanthes enim mentem modo naturae atque1 animum, modo aethera, plerumque rationem deum disserit. Zenon, eiusdem magister, naturalem legem atque divinam et aethera interim interdumque rationem vult omnium esse principium; idem interpretando Iunonem aera, Iovem caelum, Neptunum mare, ignem esse Vulcanum et ceteros similiter vulgi deos elementa esse monstrando publicum arguit graviter et revincit errorem. ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.