previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[7] Unde repente et contra opinionem omnium [p. 326] Hierosolymam navigavit, ubi multorum excepta concursu nostro parumper usa est hospitio; cuius societatis recordans videor mihi adhuc videre, quam vidi. Iesu bone, quo illa fervore, quo studio intenta erat divinis voluminibus et veluti quandam famem satiare desiderans per prophetas, evangelia psalmosque currebat quaestiones proponens et solutas recondens in scriniolo pectoris sui! Nec vero satiabatur audiendi cupidine, sed addens scientiam addebat dolorem, et, quasi oleum flammae adiceres, maioris ardoris fomenta capiebat. Quodam die, cum in manibus Moysi Numeros teneremus, et me verecunde rogaret, quid sibi vellet nominum tanta congeries, cur singulae tribus in aliis atque in aliis locis varie iungerentur, quomodo Balaam ariolus sic futura Christi mysteria prophetarit, ut nullus propemodum prophetarum tam aperte de eo vaticinatus sit, respondi, ut potui, et visus sum interrogationi eius satisfacere. Re volvens ergo librum pervenit ad eum locum, ubi catalogus describitur omnium mansionum, per quas de Aegypto egrediens populus pervenit usque ad fluenta Iordanis. Cumque causas et rationes quaereret singularum, in quibusdam haesitavi, in aliis inoffenso cucurri pede, in plerisque simpliciter ignorantiam confessus sum. Tunc vero magis coepit urguere et, quasi mihi non liceret nescire, quod nescio, expostulare ac se indignam tantis mysteriis dicere. Quid plura? Extorsit mihi [p. 328] negandi verecundia, ut proprium ei opus huiusce modi disputatiunculae pollicerer, quod usque in presens tempus, ut nunc intellego, domini voluntate dilatum redditur memoriae illius, ut sacerdotalibus prioris ad se voluminis induta vestibus per mundi huius solitudinem gaudeat se ad terram repromissionis aliquando venisse.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: