Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
Soror mea sancti Iuliani in Christo fructus est:
[p. 24]
ille plantavit, vos rigate, dominus incrementum dabit. Hanc mihi Iesus pro eo vulnere, quod diabolus inflixerat, praestitit vivam reddendo pro mortua. Huic ego, ut ait gentilis poeta, omnia etiam tuta timeo. Scitis ipsi lubricum adolescentiae iter, in quo et ego lapsus sum et vos non sine timoris transitis. Hoc illa cum maxime ingrediens omnium fulcienda praeceptis, omnium est sustentanda solaciis, id est crebris vestrae sanctitudinis epistulis roboranda, et quia caritas omnia sustinet, obsecro ut etiam a papa Valeriano ad eam confortandam litteras exigatis. Nostis puellares animos his rebus plerumque solidari, si se intellegant curae esse maioribus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.