Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Nunc cum vestris litteris fabulor, illas amplexor, illae mecum loquuntur, illae hic tantum Latine sciunt. Hic enim aut barbarus seni sermo discendus est aut tacendum est. Quotiensque carissimos mihi vultus notae manus referunt inpressa vestigia, totiens aut ego hic non sum aut vos hic estis. Credite amori vera dicenti: et cum has scriberem, vos videbam. Quibus hoc primum queror, cur tot interiacentibus spatiis maris et terrarum tam parvam epistulam miseritis, nisi quod ita merui, qui vobis, ut scribitis, ante non scripsi. Chartam defuisse non puto Aegypto ministrante commercia. Et si aliqui Ptolomaeus maria clausisset, tamen rex Attalus membranas e Pergamo miserat, ut penuria chartae pellibus pensaretur; unde pergamenarum nomen ad hanc usque diem tradente sibi invicem posteritate servatum est. Quid igitur? Arbitrer baiulum festinasse? Quamvis longae epistulae una nox sufficit. An vos aliqua occupatione detentos? Nulla necessitas maior est caritate. Restant duo, ut aut vos pigucrit aut ego non meruerim. E quibus malo vos incessere tarditatis, quam me condemnare non meriti. Facilius enim negligentia emendari potest, quam amor nasci.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.