This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7]
Scimus quidem Nepotianum nostrum esse cum Christo et sanctorum mixtum choris, quod nobiscum eminus rimabatur in terris et aestimatione quaerebat, ibi videntem comminus dicere: ‘Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate domini virtutum, in civitate Dei nostri,’ sed desiderium absentiae eius ferre non possumus, non illius, sed nostram vicem dolentes. Quanto ille felicior, tanto nos amplius in dolore, quod tali caremus bono. Flebant et sorores Lazarum, quem resurrecturum noverant, et, ut veros hominis exprimeret affectus, ipse salvator ploravit, quem suscitaturus erat. Apostolus quoque eius, qui dixerat: ‘Cupio dissolvi et esse cum Christo ’ et alibi: ‘Mihi vivere Christus est et mori lucrum,’ gratias agit, quod Epaphras de mortis sibi vicinia redditus sit, ne haberet tristitiam super tristitiam, non incredulitatis metu, sed desiderio caritatis. Quanto magis tu, et avunculus et episcopus, hoc est in carne et in spiritu pater, aves viscera tua et quasi a te divulsa suspiras! Sed obsecro, ut modum adhibeas in dolore memor illius sententiae: ‘Ne quid nimis ’ obligatoque parumper vulnere audias laudes eius, cuius semper virtute laetatus es, nec doleas,
[p. 278]
quod talem amiseris, sed gaudeas, quod talem habueris, et sicut hi, qui in brevi tabella terrarum situs pingunt, ita in parvo isto volumine cernas adumbrata, non expressa signa virtutum, suseipiasque a nobis non vires, sed voluntatem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.