previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[3] Gratias tibi, Christe salvator, tua agimus creatura, quod tam potentem adversarium nostrum, dum occideris, occidisti. Quis ante miserior homine, qui aeterno mortis terrore prostratus vivendi sensum ad hoc tantum acceperat, ut periret? ‘Regnavit,’ enim, ‘mors ab Adam usque ad Moysen etiam super eos, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adam.’ Si Abraham, Isaac et Iacob in inferno, quis in caelorum regno? Si amici tui sub poena offendentis Adam et, qui non peccaverant, alienis peccatis tenebantur obnoxii, quid de his credendum est, qui dixerunt in cordibus suis: ‘non est Deus,’ quicorrupti et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis,’ quideclinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum?’ Quodsi Lazarus videtur in sinu Abraham locoque refrigerii, quid simile infernus et regna [p. 270] caelorum? Ante Christum Abraham apud inferos; post Christum latro in paradiso. Et idcirco in resurrectione eius multa dormientium corpora surrexerunt et visa sunt in caelesti Hierusalem. Tuncque conpletum est illud eloquium: ‘Surge, qui dormis, et elevare et inluminabit te Christus.’ Iohannes Baptista in heremo personat: ‘Paenitentiam agite; adpropinquavit enim regnum caelorum.’ A diebus enim Iohannis Baptistae regnum caelorum vim passum est et violenti diripuerunt illud. Flamma illa rumphea, custos paradisi, et praesidentia foribus cherubin Christi restincta et reserata sunt sanguine. Nec mirum hoc nobis in resurrectione promitti, cum omnes, qui in carne non secundum carnem vivimus, municipatum habeamus in caelo et hic adhuc positis dicatur in terra: ‘Regnum Dei intra vos est.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: