previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[14] Scio, quod nolueris amorem in te civium sic probare, et affectum patriae magis quaesisse in [p. 294] prosperis. Sed huiusce modi officium in bonis iucundius est, in malis gratius. Tota hunc civitas, tota planxit Italia. Corpus terra suscepit, anima Christo reddita est. Tu nepotem quaerebas, ecclesia sacerdotem. Praecessit te successor tuus. Quod tu eras, ille post te iudicio omnium merebatur. Atque ita ex una domo duplex pontificatus egressa est dignitas: dum in altero gratulatio est, quod tenuerit, in altero maeror, quod raptus sit, ne teneret. Platonis sententia est omnem sapienti vitam meditationem esse mortis. Laudant hoc philosophi et in caelum ferunt, sed multo fortius apostolus: ‘Cotidie,’ inquit, ‘morior per vestram gloriam.’ Aliud est conari, aliud agere; aliud vivere moriturum, aliud mori victurum. Ille moriturus ex gloria est; iste moritur semper ad gloriam. Debemus igitur et nos animo praemeditari, quod aliquando futuri sumus et quodvelimus nolimusabesse longius non potest. Nam si nongentos vitae excederemus annos, ut ante diluvium vivebat humanum genus, et Mathusalae nobis tempora donarentur, tamen nihil esset praeterita longitudo, quae esse desisset. Etenim inter eum, qui decem vixit annos, et illum, qui mille, postquam idem vitae finis advenerit et inrecusabilis mortis necessitas, [p. 296] transactum omne tantundem est, nisi quod magis senex onustus peccatorum fasce proficiscitur. ‘Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit, subeunt morbi tristisque senectus Et labor et durae rapit inclementia mortis.’ Naevius poetaPati,’ inquit, ‘necesse est multa mortalem mala.’ Unde et Niobam, qui multum fleverit in lapidem et in diversas bestias conversas alias et Hecubam in canem> commutatam finxit antiquitas, et Hesiodus natales hominum plangens gaudet in funere, prudenterque Ennius: ‘Plebes,’ ait, ‘in hoc regio 1 antistat loco: licet Lacrimare plebi, regi honeste non licet.’ Ut regi, sic episcopo, immo minus regi quam episcopo. Ille enim nolentibus praeest, hic volentibus; ille terrore subicit, hic servitute dominatur; ille corpora custodit ad mortem, hic animas servat ad vitam. In te omnium oculi diriguntur, domus tua et conversatio quasi in specula constituta magistra est publicae disciplinae. Quidquid feceris, id sibi omnes faciendum putant. Cave ne committas, quod aut, qui reprehendere volunt, digne lacerasse videantur aut, qui imitari, cogantur delinquere. Vince quantum potes, immo plus quam potes, mollitiem animi tui et ubertim fluentes lacrimas repi-ime, ne grandis pietas in nepotem apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum. Desiderandus tibi est quasi [p. 298] absens, non quasi mortuus, ut illum expectare, non amisisse videaris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: