previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[11] Quotiens ille transmarinis epistulis deprecatus est, ut aliquid ad se scriberem! Quotiens nocturnum. de evangelio petitorem et interpellatricem duri' iudicis mihi viduam exhibuit! Cumque ego silentio magis quam litteris denegarem et pudore reticentis pudorem suffunderem postulantis, avunculum mihi opposuit precatorem, qui et liberius pro alio peteret et pro reverentia sacerdotii facilius inpetraret. Feci ergo, quod voluit, et brevi libello amicitias nostras aeternae memoriae consecravi; quo suscepto Croesi opes et Darii divitias se vicisse iactabat. Illum oculis, illum sinu, illum manibus, illum ore retinebat; cumque in strato frequenter evolveret, super pectus soporati dulcis pagina decidebat. Si vero peregri- [p. 288] norum, si amicorum quispiam venerat, laetabatur super se nostro testimonio et, quidquid minus in opusculo erat, distinctione moderata et pronuntiationis varietate pensabat, ut in recitando illo ipse 1 vel placere vel displicere cotidie videretur. Unde his fervor, nisi ex amore Dei? Unde legis Christi indefessa meditatio, nisi ex desiderio eius, qui legem dedit? Alii nummum addant nummo et marsuppium suffocantes matronarum opes venentur obsequiis, sint ditiores monachi, quam fuerant saeculares, possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant, et suspiret eos ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos: Nepotianus noster aurum calcans scedulas consectatur, sed, sicut sui in carne contemptor est et paupertate incedit ornatior, ita totum ecclesiae investigat ornatum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: