previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[9] Neque vero haec dicens condemno cibos, ‘quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione,’ sed iuvenibus et puellis incentiva esse adsero voluptatum. Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus et Olympus tantis ardoribus aestuant, ut iuveniles medullae vino plenae, dapibus inflammatae. Avaritia calcatur a plerisque et cum marsuppio deponitur; maledicam linguam indictum emendat silentium; cultus corporis et habitus [p. 244] vestium unius horae spatio commutatur; omnia alia peccata extrinsecus sunt, et, quod a foris est, facile abicitur: sola libido insita a Deo ob liberorum creationem, si fines suos egressa fuerit, redundat in vitium et quadam lege naturae in coitum gestit erumpere. Grandis ergo virtutis est et sollicitae diligentiae superare, quod natus sis in carne, non carnaliter vivere, tecum pugnare cottidie et inclusum hostem Argi, ut fabulae ferunt, centum oculis observare. Hoc est, quod apostolus verbis aliis loquebatur: ‘Omne peccatum, quod fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.’ Aiunt medici et qui de humanorum corporum scripsere naturis praecipueque Galenus in libris, quorum titulus est περὶ ὑγιεινῶν, puerorum et iuvenum ac perfectae aetatis virorum mulierumque corpora insito calore fervere et noxios esse his aetatibus cibos, qui calorem augeant, sanitatique conducere frigida quaeque in esu et potu sumere, sicut e contrario senibus, qui pituita laborent et frigore, calidos cibos et vetera vina prodesse. Unde et salvator: ‘Adtendite,’ inquit, ‘vobis, ne forte adgraventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae.’ Et apostolus: ‘Vino, in quo est luxuria.’ Nec mirum hoc figulum sensisse de vasculo, quod ipse fabricatus est, cum etiam comicus [p. 246] cuius finis est humanos mores nosse atque describere, dixit: ‘Sine Cerere et Libero friget Venus.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: