This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘‘
[8]
Hoc quantum ad habitum pertinet et ornatum. Ceterum vidua,’ quae in deliciis est’—non est meum, sed apostoli—‘ vivens mortua est.’ Quid sibi vult
[p. 242]
hoc, quod ait: ‘vivens mortua est?’ Vivere quidem videtur ignorantibus et non esse peccato mortua, sed Christo, quem secreta non fallunt, mortua est. ‘Anima,’ enim, ‘quae peccaverit, ipsa morietur.’ ‘Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem,et subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt, et quae aliter se habent, abscondi non possunt.’ Quod dicit, istius modi est: quidam tam libere et palam peccant, ut, postquam eos videris, statim intellegas peceatores; alios autem, qui callide occultant vitia sua, ex sequenti conversatione cognoscimus. Similiter et bona apud alios in propatulo sunt, in aliis longo usu discimus. Quid ergo necesse est nos iactare pudicitiam, quae sine comitibus et adpendiculis suis, continentia et parcitate, fidem sui facere non potest? Apostolus macerat corpus suum et animae subicit imperio, ne, quod aliis praecipit, ipse non servet: et adulescentia fervente cibis corpore de castitate secura est?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.