previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

‘‘ [6] Haec locutus sum, in Christo filia, non dubitans de proposito tuonumquam enim exhortatorias litteras postulares, si ambigeres de bono monogamiaesed ut nequitiam servulorum, qui te venalem portant, et insidias adfinium ac pium parentis errorem intellegeres, cui, ut amorem in te tribuam, amoris scientiam non concedo dicens aliquid cum apostolo: ‘Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum [p. 238] scientiam.’ Imitare potiuscrebro enim id repetamsanctam matrem tuam, cuius ego quotiens recordor, venit in mentem ardor eius in Christum, pallor ex ieiuniis., elemosyna in pauperes, obsequium in servos Dei, humilitas et cordis et vestium atque in cunctis sermo moderatus. Pater tuus, quem ego honoris causa nominonon quia consularis et patricius, sed quia Christianus estinpleat nomen suum et laetetur filiam Christo se genuisse, non saeculo; quin potius doleat, quod et virginitatem frustra amiseris et fructus perdideris nuptiarum. Ubi est maritus, quem tibi dedit? Etiamsi amabilis, etiamsi bonus fuisset, mors finisset omnia et copulam carnis solvisset interitus. Arripe, quaeso, occasionem et fac de necessitate virtutem. Non quaeruntur in Christianis initia, sed finis: Paulus male coepit, sed bene finivit; Iudae laudantur exordia, sed finis proditione damnatur. Lege Ezechiel: ‘Iustitia iusti non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et inpietas inpii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab inpietate sua.’ Ista est scala Iacob, per quam angeli conscendunt et descendunt, cuius dominus innititur lapsis 1 porrigens manum et fessos ascendentium gressus sui contemplatione sustentans. Sed, sicut non vult mortem peccatoris, [p. 240] tantum ut revertatur et vivat, ita tepidos odit et cito ei nausiam faciunt. Cui plus dimittitur, plus diligit. ’’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: