This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17]
Quidam inperite et Debboram inter viduas numerant ducemque Barac arbitrantur Debborae filium, cum aliud scriptura commemoret. Nobis ad hoc nominabitur, quod prophetissa fuerit et in ordine iudicum supputetur. Et quia dicere poterat: ‘Quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mel et favum ori meo,’ apis nomen accepit scripturarum floribus pasta, Spiritus Sancti odore perfusa et dulces ambrosiae sucos prophetali ore conponens. Noomin, quae nobiscum sonat παρακεκλημένη, quam interpretari possumus ‘consolatam,’ marito et liberis peregre mortuis pudicitiam reportavit in patriam et hoc sustentata viatico nurum Moabitidem tenuit, ut illud Esaiae vaticinium conplerentur: ‘Emitte agnum, domine, dominatorem terrae, de petra
[p. 262]
deserti.’ Venio ad viduam de evangelio, viduam pauperculam, omni Isracelitico populo ditiorem, quae accipiens granum sinapis et mittens fermentum in farinae satis tribus Patris et Filii confessionem Spiritus Sancti gratia temperavit et duo minuta misit in gazophylacium quidquid habere poterat in substantia sua universasque divitias in utroque fidei suae obtulit testamento. Haec sunt duo seraphin ter glorificantia Trinitatem et in thesauro ecclesiae condita, unde et forcipe utriusque instrumenti ardens carbo conprehensus purgat labia peccatoris.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.