previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[13] Iuvenum fuge consortia. Comatulos, comptos atque lascivos domus tuae tecta non videant. Cantor pellatur ut noxius; fidicinas et psaltrias et istius modi chorum diaboli quasi mortifera sirenarum carmina proturba ex aedibus tuis. Noli ad publicum subinde procedere et spadonum exercitu praeeunte viduarum circumferri libertate. Pessimae consuetudinis est, cum fragilis sexus et inbecilla aetas suo arbitrio abutitur et putat licere, quod libet. ‘Omniaquidemlicent, sed non omnia expediunt.’ Nec procurator calamistratus nec formosus conlactaneus nec candidulus et rubicundus adsecula adhaereant lateri tuo: interdum animus dominarum et ancillarum habitu iudicatur. Sanctarum virginum et viduarum societatem adpete, et si sermocinandi cum viris incumbit necessitas, arbitros ne devites tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio nec paveas nec erubescas. Speculum mentis est facies et taciti [p. 252] oculi cordis fatentur arcana. Vidimus nuper ignominiosum per totum orientem volitasse: et aetas et cultus et habitus et incessus, indiscreta societas, exquisitae epulae, regius apparatus Neronis et Sardanapalli nuptias loquebantur. Aliorum vulnus nostra sit cautio; ‘Pestilente flagellato stultus sapientior erit.’ Sanctus amor inpatientiam non habet; falsus rumor cito opprimitur et vita posterior iudicat de priori. Fieri quidem non potest, ut absque morsu hominum vitae huius curricula quis pertranseat, maiorumque solacium est bonos carpere, dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum; sed tamen cito ignis stipulae conquiescit et exundans flamma deficientibus nutrimentis paulatim emoritur. Si anno praeterito fama mentita est aut, si certe verum dixit, cessavit 1 vitium, cessabit et rumor. Haec dico, non quo de te sinistrum quid metuam, sed quo pietatis affectu etiam, quae tuta sunt, pertimescam. O si videres sororem tuam et illud sacri oris eloquium coram audire contingeret, cerneres in parvo corpusculo ingentes animos, audires totam veteris et novi testamenti supellectilem ex illius corde fervere! Ieiunia pro ludo habet, orationem pro deliciis. Tenet tympanum in exemplum Mariae et Pharaone submerso virginum choro praecinit: ‘Cantemus domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare.’ [p. 254] Has docet psaltrias Christo, has fidicianas erudit salvatori. Sic dies, sic nox ducitur et oleo ad lampadas praeparato sponsi expectatur adventus. Imitare ergo et tu consanguineam tuam: habeat Roma, quod angustior urbe Romana possidet Bethleem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: