previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[10] Primum igitur, si tamen stomachi firmitas patitur, donec puellares annos transeas, aquam in potum sume, quae natura frigidissima est, aut, si hoc inbecillitas prohibet, audi cum Timotheo: ‘Vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.’ Deinde in ipsis cibis calida quaeque devita; non solum de carnibus loquor, super quibus vas electionis profert sententiam: ‘Bonum est vinum non bibere et carnem non manducare,’ sed etiam in ipsis leguminibus inflantia quaeque et gravia declinanda suntnihilque ita scias conducere Christianis adulescentibus ut esum holerum, unde et in alio loco: ‘Qui infirmus estait, ‘holera manducet ’—ardorque corporum frigidioribus epulis temperandus est. Si autem tres pueri et Daniel leguminibus vescebantur, pueri erant, necdum ad sartiginem venerant in qua rex Babylonius senes iudices frixit. Nobis non corporum cultus, qui in illisexcepto privilegio gratiae Deiex huiusce modi cibis enituerat, sed animae vigor quaeritur, quae carnis infirmitate fit fortior. Inde est, quod nonnulli vitam pudicam adpetentium in medio itinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium putant et leguminibus onerant stomachum, quae moderate parceque sumpta innoxia sunt. Et ut, quod sentio, loquar, [p. 248] nihil sic inflammat corpora et titillat membra genitalia nisi. indigestus cibus ructusque convulsus. Malo apud te, filia, verecundia parumper quam causa periclitari Quidquid seminarium voluptatum est, venenum puto. Parcus cibus et semper venter esuriens triduanis ieiuniis praeferatur, et multo melius est cottidie parum quam raro satis sumere. Pluvia illa optima est, quae sensim descendit in terras; subitus et nimius imber praeceps arva subvertit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: