previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[7] Divinas scripturas saepius lege, immo numquam de manibus tuis sacra lectio deponatur. Disce, quod doceas; obtine eum, qui secundum doctrinam est, [p. 208] fidelem sermonem, ut possis exhortari in doctrina sana et contradicentes re vincere. ‘Permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens, a quo didiceris,’ ‘paratus semper ad satisfactionem omni poscenti te rationem de ea, quae in te est, spe.’ Non confundant opera sermonem tuum, ne, cum in ecclesia loqueris, tacitus quilibet respondeat: ‘Cur ergo haec ipse non facis? ’ Delicatus magister est, qui pleno ventre de ieiuniis disputat; accusare avaritiam et latro potest; sacerdotis Christi mens osque concordent. Esto subiectus pontifici tuo et quasi animae parentem suspice: amare filiorum, timere servorum est: ‘Et si pater sum,’ inquit, ‘ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi est timor meus? ’ Plura tibi in eodem viro observanda sunt nomina: monachus, pontifex, avunculus. Sed et episcopi sacerdotes se sciant esse, non dominos: honorent clericos quasi clericos, ut et ipsis a clericis quasi episcopis deferatur. Scitum illud est oratoris Domitii: ‘Ego te,’ inquit, ‘habeam ut principem, cum tu me non habeas ut senatorem? ’ Quod Aaron et filios eius, hoc episcopum et presbyteros noverimus: unus dominus, unum templum, unum sit etiam ministerium. Recordentur semper, quid apostolus Petrus praecipiat sacerdotibus: ‘Pascite eum, qui in vobis est, gregem domini providentes non coacto, sed [p. 210] spontanee secundum Deum, neque turpilucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregi et ex animo, ut, cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis inmarcescibilem gloriae coronam.’ Pessimae consuetudinis est in quisbusdam ecclesiis tacere presbyteros et praesentibus episcopis non loqui, quasi aut invideant aut non dignentur audire. ‘Et si alii,’ inquit Paulus apostolus, ‘fuerit revelatum sedenti, prior tacet. Potestis enim per singulos prophetare, ut omnes discant et omnes consolentur. Et spiritus prophetarum prophetis subiectus est: non enim est dissensionis Deus, sed pacis.’ Gloria patris est filius sapiens; gaudeat episcopus iudicio suo, cum tales Christo elegerit sacerdotes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: