Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14]
Cave quoque, ne aut linguam aut aures habeas prurientes. id est, ne aut ipse aliis detrahas aut alios audias detrahentes. ‘Sedens,’ inquit, ‘adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum; haec fecisti et tacui. Existimasti iniquitatem, quod ero tibi similis; arguam te et statuam contra faciem tuam.’ Subauditur: ‘Sermones tuos et cuncta, quae de aliis es locutus, ut tua sententia iudiceris in his ipse deprehensus, quae in aliis arguebas.’ Neque vero illa iusta est excusatio: ‘Referentibus aliis iniuriam facere non possum.’ Nemo invito auditori libenter refert. Sagitta in lapide numquam Agitur, interdum
[p. 224]
resiliens percutit dirigentem. Discat detractor, dum te viderit non libenter audire, non facile detrahere. ‘Cum detractoribus,’ ait Salomon, ‘ne miscearis, quoniam repente veniet perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?’ Tam videlicet eius, qui detrahit, quam illius, qui aurem accommodat detrahenti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.