previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[10] Multi aedificant parietes et columnas ecclesiae substernunt:1 marmora nitent, auro splendent lacunaria, gemmis altare distinguitur et ministrorum Christi nulla electio est. Neque vero mihi aliquis opponat dives in Iudaea templum, mensam, lucernas, turibula, patellas, scyphos, mortariola et cetera ex auro fabre facta. Tunc haec probabantur a domino, quando sacerdotes hostias immolabant et sanguis pecudum erat redemptio peccatorumquamquam haec omnia praecesserat in figura. ‘Scripta sunt [p. 216] autempropter nos, ‘in quos fines saeculorum decurrerunt ’—nunc vero, cum paupertatem domus suae pauper dominus dedicarit, cogitemus crucem et divitias lutum putabimus. Quid miramur, quod Christus vocat iniquum mammonam? Quid suspici-mus et amamus, quod Petrus se non habere testatur? Alioquin, si tantum litteram sequimur et in auro atque divitiis simplex nos delectat historia, cum auro observemus et cetera: ducant pontifices Christi uxores virgines; quamvis bonae mentis sit, qui cicatricem habuerit et deformis est, privetur sacerdotio; lepra corporis animae vitiis praeferatur; crescamus et multiplicemur et repleamus terram; nec immolemus agnum nec mysticum pascha celebremus, quia haec absque templo fieri lege prohibentur; figamus septimo mense tabernaculum et sollemne ieiunium bucina concrepemus. Quodsi haec omnia spiritalibus spiritalia conparantes scientesque cum Paulo, quod lex spiritalis est, et David verba cantantes: ‘Revela oculos meas et considerabo mirabilia de lege tuasic intellegamus, ut dominus quoque noster intellexit et interpretatus est sabbatum, aut aurum repudiemus cum ceteris superstitionibus Iudaeorum aut, si aurum placet, placeant et Iudaei, quos cum auro aut probare nobis necesse est aut damnare.,

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: