Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Quapropter, quia vitae multum iam spatium transivimus fluctuando et navis nostra nunc procellarum concussa turbine, nunc scopulorum inlisionibus perforata est, quam primum licet, quasi quemdam portum secreta ruris intremus. Ibi cibarius panis et holus nostris manibus inrigatum, lac, deliciae rusticanae, viles quidem, sed innocentes cibos praebeant. Ita viventes non ab oratione somnus, non saturitas a lectione revocabit. Si aestas est, secretum arboris umbra praebebit; si autumnus, ipsa aeris temperies et strata subter folia locum quietis ostendit. Vere ager floribus depingitur et inter querulas aves psalmi dulcius decantabuntur. Si frigus fuerit et brumales nives, ligna non coemam: calidius vigilabo vel dormiam, certe, quod sciam, vilius non algebo. Habeat sibi Roma suos tumultos, harena saeviat, circus insaniat, theatra luxurient, et
[p. 176]
quia de nostris dicendum est, matronarum cotidie visitetur senatus: nobis adhaerere Deo bonum est, ponere in domino spem nostram, ut, cum paupertatem istam caelorum regna mutaverint, erumpamus in vocem: ‘Quid enim mihi restat in caelo et a te quid volui super terram? ’ Quo scilicet, cum tanta reppererimus in caelo, parva et caduca quaesisse nos doleamus in terra.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.