Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Unde non mirum est, si et nos vitiis detrahentes offendimus plurimos. Disposui nasum secare fetentem: timeat, qui strumosus est. Volo corniculae detrahere garrienti: rancidulam se intellegat cornix. Numquid unus in orbe Romano est, qui habeat ‘truncas inhonesto vulnere nares?’ Numquid solus Onasus Segestanus cava verba et in vesicarum modum tumentia buccis trutinatur inflatis? Dico quosdam scelere, periurio, falsitate ad dignitatem nescio quam pervenisse: quid ad te, qui te intellegis innocentem? Rideo advocatum, qui patrono egeat: quadrante dignam eloquentiam nare subsanno: quid ad te, qui disertus es? Volo in nummarios invehi sacerdotes: tu, qui dives es, quid irasceris? Claudum cupio suis ignibus ardere Vulcanum: numquid hospes eius es aut vicinus, quod a delubris idoli niteris incendium submovere? Placet mihi de larvis, de noctua, de bubone, de Niliacis ridere portentis: quicquid dictum fuerit, in te dictum putas. In quodcumque vitium stili mei mucro contorquetur, te clamitas designari, conserta manu in ius vocas et satiricum scriptorem in prosa stulte arguis. An ideo bellus videris, quia fausto vocans nomine? Quasi
[p. 170]
non et lucus ideo dicatur, quod minime luceat, et Pareae ab eo, quod nequaquam pareant, et Eumenides Furiae, et vulgo Aethiopes vocentur argentei. Quodsi in descriptione foedorum semper irasceris, iam te cum Persio cantabo formosum:
‘Te optent generum rex et regina, puellae Te rapiant: quiequid calcaveris tu, rosa fiat.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.