Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
Oro te, quid tale umquam, quale apostoli, fecimus, ut merito scandalizentur; patrem senem cum navicula et rete dimittunt; publicanus a teloneo surgit et sequitur salvatorem; volens discipulus reverti domum et suis ante renuntiare magistri voce prohibetur; sepultura non datur patri et pietatis genus est inpium esse pro domino. Nos, quia serica veste non utimur, monachi iudicamur, quia ebrii non sumus nec cachinno ora dissolvimus, continentes vocantur et tristes. Si tunica non canduerit, statim illud e trivio: ‘Inpostor et Graecus est.’ Cavi-
[p. 166]
lentur vafriora licet et pingui aqualiculo farsos circumferant homines: Blesilla nostra ridebit nec dignabitur loquacium ranarum audire convicia, cum dominus eius dictus sit Beelzebub.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.