previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[6] Si autem et illae virgines virgines sunt, ob alias tamen culpas virginitate corporum non salvantur, quid fiet illis, quae prostituerunt membra Christi et mutaverunt templa Sancti Spiritus in lupanar? Ilico audient: ‘Descende, sede in terra, virgo filia Babylonis, sede in terra: non est thronus filiae [p. 64] Chaldaeorum; non vocaberis ultra mollis et delicata. Accipe molam, mole farinam, discoperi vclamentum, denuda crura tua, transi flumina et revelabitur ignominia tua et apparebunt opprobria tua,’ et hoc post Dei Filii thalamos, post oscula fratruelis et sponsi illa, de qua quondam sermo propheticus concinebat: ‘Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.’ Nudabitur et posteriora eius ponentur in facie ipsius; sedebit ad aquas solitudinis et posito vase divaricabit pedes suos omni transeunti et usque ad verticem polluetur. Rectius fuerat homini subisse coniugium, ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem in profundum inferi cadere. Non fiat, obsecro, civitas meretrix fidelis Sion, ne post trinitatis hospitium ibi daemones saltent et sirenae nidificent et hiricii. Non solvatur fascia pectoralis, sed statim ut libido titillaverit sensum, ut blandum voluptatis incendium dulci nos calore perfuderit, erumpamus in vocem: ‘Dominus auxiliator meus, non timebo, quid faciat mihi caro.’ Cum paululum interior homo inter vitia et virtutes coeperit fluctuare, dicito: ‘Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in domino, quoniam confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus.’ Nolo sinas cogitationem crescere; nihil in [p. 66] te Babylonium, nihil confusionis adolescat. Dum parvus est hostis, interfice; nequitia elidatur in semine. Audi psalmistam loquentem: ‘Filia Babylonis misera, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam; beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram.’ Quia ergo inpossibile est in sensum hominis non inruere notum medullarum calorem, ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui, statim ut coeperit cogitare, interfecit cogitatus et elidit eos ad petram: petra autem est Christus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: