previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[41] Egredere, quaeso, paulisper e corpore et praesentis laboris ante oculos tuos pinge mercedem, quamnec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit.’ Qualis erit illa dies, cum tibi Maria, mater domini, choris occurret comitata virgineis, cum post Rubrum Mare et submersum cum suo exercitu Pharaonem tympanum tenens praecinet [p. 156] responsuris: ‘Cantemus domino; gloriose enim magnificatus est. Equum et ascensorem proiecit in mare.’ Tunc Thecla in tuos laeta volabit amplexus. Tunc et ipse sponsus occurret et dicet: ‘Surge, veni, proxima mea, speciosa mea, columba mea, quia ecce hiemps transiit, pluvia abiit sibi.’ Tunc angeli mirabuntur et dicent: ‘Quae est ista prospiciens quasi diluculum, speciosa ut luna, electa ut sol? ’ Videbunt te filiae et laudabunt te reginae et concubinae te praedicabunt. Tunc et alius castitatis chorus occurret: Sarra cum nuptis veniet, filia Phanuelis Anna cum viduis. Erunt ut in diversis gregibus, carnis et spiritus, matres tuae. Laetabitur illa, quod genuit; exultabit ista, quod docuit. Tunc vere super asinam dominus ascendet et caelestem ingredietur Hierusalem. Tunc parvuli, de quibus in Esaia salvator cffatur: ‘Ecce ego et pueri, quos mihi dedit dominus,’ palmas victoriae sublevantes consono ore cantabunt: ‘Osanna in excelsis; benedictus, qui venit in nomine domini, osanna in excelsis.’ Tunc centum quadraginta quattuor milia in conspectu throni et seniorum tenebunt citharas et cantabunt canticum novum et nemo poterit scire canticum illud, nisi numerus definitus: ‘Hi sunt, qui se cum mulieribus non coinquinaveruntvirgines enim permanserunt; hi sunt, qui secuntur agnum, quocumque vadit.’ Quotienscumque te vana saeculi delectarit ambitio, quo- [p. 158] tiens in mundo aliquid videris gloriosum, ad paradisum mente transgredere; esse incipe, quod futura es, et audies ab sponso tuo: ‘Pone me sicut signaculum in corde tuo, sicut signaculum in brachio tuo,’ et opere pariter ac mente munita clamabis: ‘Aqua multa non poterit extinguere caritatem et flumina non cooperient eam.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: